Melk OSB, Stiftsbibl., Cod. 1792

Diözese Salzburg, Ende 12. Jh.


Im 14. Jh. nachgetragene Gebete (Freiränder 53v, 54r)

Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi accipientibus nobis in vitam aeternam. Per Christum dominum. - Pax tibi et ecclesiae Dei.
Inclinet se ante communionem dicens: Domine Iesu Christe, qui ex voluntate patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem propriam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: et fac me tuis semper oboedire mandatis, et a te numquam in perpetuum separari. Qui cum Deo patre.
Quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi?
Corpus domini nostri Iesu prosit mihi in vitam aeternam. Amen.
Sanguis domini nostri Iesu Christi conservet corpus et animam meam in vitam aeternam. Amen.
Ad secundam ablutionem: Quod ore sumpsimus mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum per Christum. - Iam corpus eius corpori meo associatus est et sanguis eius ornavit genas meas. - Mel et lac ex ore eius suscepi et sanguis. - Lutum fecit ex sputo etc.


Alois Haidinger, 7. Juli 1997