SAEPAE 001. S 44.
Audite insulae (Is 49,1). Scitis hodie quia festivitatem colimus nativitatis sancti Iohannis qui praeco fuit iudicis nostri, vox verbi, divini mysterii baiulus christianae religionis... − Satis manifestum est quod multos passus scripturae qui de Christo loquuntur leguntur tam in nocturnis horis pariter et missis in ceteris sanctorum festis... // ...debemus ergo huius sancti viri vitam ante oculos ponere et ipsam pro posse imitari ut secum conregnare mereamur. Amen.
SAEPAE 002. S 44.
Audite insulae (Is 49,1). Leo papa in sermone praesentis festivitatis qui incipit ut sequitur: In sancti, inquit, ac beatissimi Iohannis Baptistae laudibus cuius natale hodie celebramus... − Quomodo praesens epistola ad litteram de Christo domino loquatur satis patet per Hieronymum 13 super Isaiam et Glossam... // ...omnia quaecumque facitis in nomine domini facite et deus pacis erit vobiscum. Amen.
SAEPAE 003.S 46.
Misit Herodes rex manus (Act.12,2). Ut praedicatores veritatis libenter audiremus et fidem nosceremus ex quo salvator dicit Lucae 10 de sanctis suis apostolis et eorum successoribus: Qui vos honorat... − Pro intellectu historiae notandum quod tres fuerunt Herodes in Iudaea sicut patet per Hegesippum primo et secundo libro de Iudaico bello et de quibus in evangelio et hic fit mentio... // ...sic eorum meritis transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. Amen.
SAEPAE 004. S 46.
Petrus autem servabatur in carcere (Act.12,5). Quamvis in libello conficto de natavitate Christi multum insultent Iudaei quod omnes primitivi Christi discipuli sint pro fide occisi... − Quia erant constantiores plus et pastores gregis confirmati spiritualiter per gratiam spiritus sancti ideo persecutiones aequanimiter poterant pati prae ceteris... // ...invocemus dicentes: Olivae binae pietatis unicae fide devotos etc. Amen.
SAEPAE 005. S 00.
Isti sunt viri misericordiae (Sir 44,10). Et legitur ab ecclesia in sanctorum apostolorum octavis. Licet omnibus sanctis dei simus obligati honorem decentem impendere tamen plus obligamur sanctis apostolis... − Triplex epistolae istius est expositio. Prima ostendit litteraliter qualis sit differentia inter memoriam quae habetur de malis et succssionem memoriamque ad litteram bonorum... // ...illic ecclesiarum principes morarentur. Rogemus hos sanctos misericordiae viros ut misericordiam consequamur a deo. Amen.
SAEPAE 006. S 46/2.
Notum vobis facio fratres evangelium (Gal 1,11). Hodie nobis de ineffabili caritate beati Pauli apostoli quam habuit ad omne genus humanum ut per fidem Christi salvaretur loquendum est... − Legit ecclesia in praesenti die commemorationis beati Pauli apostoli hanc epistolam, quia ipsius vita ante conversionem, in conversione et post conversionem ostenditur... // ...ita nos dicimus eis: Ecce convertimur ad christianos nostros etc.
SAEPAE 007. S 145.
Ecce iste venit saliens in montibus (Ct 2,8). Quod cum senioribus et probatis amicis utile sit habitare et consultum sit conversari, docet Ambrosius primo De officiis versus finem... − Nicolaus de Lyra exponit praesentem epistolam ad litteram de beneficio datae legis a deo, in cuius datione descendendo in montem Sinai dicitur salire in montibus... // ...sancta Maria ora pro me, sancta dei genetrix ora pro me, sancta virgo virginum ora pro me.
SAEPAE 008. S 172.
Omnis pontifex ex hominibus assumptus (Hbr 5,1). Sicut dicunt doctores, isti sancti possunt prae ceteris plus in istis locis honorari, qui vel suis doctrinis et exemplis fidem et bonos mores homines istos docuerunt... − In praesenti epistola docemur, quod sacerdotium Christi et novae legis est dignius quam sacerdotium Aaron et veteris legis... // ...ex causis, quas assignant medici et propter mala quae inducit crapula.
SAEPAE 009. S 47.
De virginibus praeceptum domini non habeo (I Cor 7,25). Multorum et fere omnium ardor est ad habenda caelestia praemia et gaudia,sicut et beatitudinem et bene esse naturaliter desideramus... − In doctrina Christi quaedam sunt praecepta, ut est praeceptum de baptismate Iohannis tertio: Nisi quis renatus fuerit etc., et praeceptum de non irascendo fratribus... // ...quia dicitur Iob 41: Non est potestas sub caelo, quae ei possit comparari.
SAEPAE 010. S 47.
De virginibus praeceptum domini non habeo (I Cor 7,25). In horto pulchro decet, ut sint diversi flores. Pulchritudo enim in varietate consistit, ut vult Augustinus. Ita et hoc decet in horto ecclesiae... − Virginum statum ostendit Ambrosius de viduis: Attende tibi virgo, ut et tu insistas orationi et ut vultus tuus assidua deprecatione, cum deprecaris... // ...ideo dicit Ambrosius in libro de patriarchis: Cave Christiane gentili vel Iudaeo filiam tuam dare.
SAEPAE 011. S 49.
In lectulo meo per noctem quaesivi (Ct 3,1). Quid hodie pro praeambulo ad incitandum voluntates et mentes nostras ad devotionem utilius, devotius aut fructuosius verbum invenire possumus... − De amore Mariae Magdalenae erga Christum habetur Iohannis 20. Ideo aliis recedentibus de sepulchro ipsa stetit et iterum inclinat et ad monumentum respicit... // ...ut ipsum cum beata ista peccatrice collaudare mereamur in saecula saeculorum. Amen.
SAEPAE 012. S 49.
In lectulo meo per noctem quaesivi (Ct 3,1). Multi in peccatis dormientes tardant ab eisdem resurgere per paenitentiam, alii per pigritiam, alii praesumentes nimis de dei misericordia... − Haec est vox animae a peccatis conversae. Sunt tamen tria impedimenta conversionis scilicet voluptas et inordinatum studium carnalis commodi... // ...praeterita plangentes, imminentia mala vitantes per Christum dominum nostrum. Amen.
SAEPAE 013. S 50.
Benedictus deus et pater domini nostri (Eph 1,3). Quod verissima sit beati Augustini in Enchiridion sententia de manifestatione bonitatis divinae dicentis deum adeo bonum, ut non sineret fieri mala nisi inde meliora eliceret... − In praesenti epistola inducit nos apostolus in persona Ephesorum ad gratiarum actiones reddendas deo. Et quia efficacior modus inducendi alios est per exemplum... // ...qui spernunt veritatem et credunt mendacio. Oremus dominum ut nos custodiat etc.
SAEPAE 014. S 50.
Benedictus deus et pater domini nostri (Eph 1,3). Inter ceteros sanctos dei specialiter commendabiles sunt sancti apostoli scilicet a fortitudine constantiae, a continentia modestiae et temperantiae et a lumine perfectae scientiae... − In hac epistola apostolus ponit sex beneficia exhibita a deo toti humano generi et post annectit etiam beneficia duo exhibita sanctis apostolis... // ...peccata sub virtutum specie persuadet, sicut de hoc plura deducit Isidorus tertio de summo bono capitulo sexto.
SAEPAE 015. S 50.
Benedictus deus et pater domini nostri (I Pt 1,3). Si nos ipsos recte intellegeremus, consulte dignitatem nostram discuteremus et quare creati sumus, ad quid et cum quo... − In praesenti epistola beatus Petrus docet nos agere gratias deo pro bono gratiae in praesenti, praecipue pro gratia baptismali quam adepti sumus... // ...et post dum ipsam aperuisset, peccatum invenit deletum.
SAEPAE 016. S 53.
Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto (Act 7,55). Si recte consideramus, sanctus protomartyr Stephanus in sua praedicatione ad Iudaeos primo leniter et mansuete locutus est ad suos persecutores... − De hac parte epistolae hodie videnda sunt pauca, primo ergo ex quo Stephanus dicitur fuisse plenus spiritu sancto. Merito forte quis dubitaret... // ...quis potest dubitare de eis quin efficacius faciant iam in pace constituti apud deum.
SAEPAE 017. S 53.
Elegerunt Stephanum (Act 6,5). Apostolus Paulus multa mirabilia, quae deus fecit propter fidem patrum, enumerat. Ideo Isidorus secundo de summo bono capitulo secundo pertractans... − Pro intellectu istorum tria ocurrunt dubia dissolvenda. Primum per quos et ad quid faciendum electus sit beatus Stephanus et qua causa etiam alii sex diaconi magnae sanctitatis... // ...nam secundum Augustinum humanum est errare, sed diabolicum in errore perseverare.
SAEPAE 018. S 88.
Confitebor tibi domine rex (Sir 51,1). Licet multis modis diabolus noster adversarius noscat decipere animas ad imaginem dei creatas, et principaliter ad luxuriam stimulet, ut deiciat... − Hanc epistolam specialiter de sancta Catharina virgine persecutus sum latius. Hic de ista peccatrice sancta Afra cum suis sodalibus ad vestram, carissimi aedificationem... // Expl.: ...ita suo modo circa usurarios intellegendum est.
SAEPAE 019. S 56.
Qui parce seminat (II Cor 9,6). Non puto vestram caritatem latere, immo totus adnoscit orbis quanta passus sit iste beatissimus martyr Laurentius cuius natalem hodie celebramus... − Ad litteram in praesenti epistola apostolus nos omnes monet in persona Corinthiorum ad voluntarie subveniendum pauperibus abundanter secundum quod oportet... // ...non sic beatus Laurentius. Oremus dominum ut nos conservet in bono, protegat a malo meritis ipsius. Amen.
SAEPAE 020. S 56.
Qui parce seminat (II Cor 9,6). Valde dignum iudicat ecclesia beati Laurentii inter ceterorum martyrum festa specialiter natalitii et passionis diem sollemnius agere quia ut dicit Ambrosius in sermone de eo... − Semen in scripturis sanctis ultra alias significationes suas significat opera bona. Ita et capit apostolus ad Galatas sexto: Quaecumque seminaverit... // ...non potest esse bonum eligibile ex circumstantiis ut finis aliorum.
SAEPAE 021. S 56.
Qui parce seminat (II Cor 9,6). Quantae dignitatis et dilectionis fuerit beatus Laurentius patribus sanctis, patet ex laudibus eorum, quibus in sermonibus suis fere omnes eum extulerunt... − Quod eleemosyna, quae semen vocatur non ab re, ut infra dicetur, quia seminatum non solum revertitur sed secundum qualitatem terrae multiplicatur... // ...manet et sequacium eius in saeculum saeculi. Quam donare dignetur nobis Iesus Christus in saecula benedictus. Amen.
SAEPAE 022. S 59.
In omnibus requiem quaesivi (Sir 24,11). In hodierna festivitate maxima virginis Mariae, in qua ipsius assumptionem colimus, spirituali debemus, ut sancti docent, gaudio laetari... − Beatus Bernardus in sermone qui incipit: In omnibus requiem quaesivi, dicit: Si diligenter advertimus, tres requies invenimus... // ...te intercedente nos faciat participes aeternae suae gloriae. Amen.
SAEPAE 023. S 59.
Tunc praecepit et dixit mihi (Sir 24,12). Sicut inter omnes puras creaturas virginem beatissimam credimus digniorem, ita eam tamquam ad primatem et principem frequentando etiam ipsius festa... − In hac parte epistolae videmus virginem beatissimam commendari, licet princeps sit caelorum, quia superioribus subest humiliter... // ...ut cum Christus filius virginis apparuerit in fine saeculi cum ipso et nos appareamus aeterna in gloria. Amen.
SAEPAE 024. S 59.
Et sic in Sion firmata sum (Sir Eccli.24,15). (Et sic legitur in epistola hodierna in persona gloriosae virginis Mariae.) In hac nostra mortali vita mortales philosophi gentiles, etiam antequam Christus veniret in mundum, de vera quiete hominis et felicitate varia dixerunt... − Haec sunt verba aeternae sapientiae dicentis de se ipsa, quae est Christus, qui firmat et confortat pugnantes contra mundum, carnem et diabolum... // ...ubi post labores suavis est refectio animarum.
SAEPAE 025. S 59.
Quasi cedrus exaltata sum (Sir 24,17). Licet aliorum sanctorum habere memoriam ipsosque laudare sit utile multum, primo ut considerantes, quia ipsi fuerunt homines mortales sicut nos... − Forte a principio quis posset dicere: Homo quomodo haec praedicta beatae virgini possunt convenienter adaptari, ex totum istud capitulum de Christo, qui est dei patris aeterna genita sapientia videtur loqui... // ...sic omnia implebat virtutis officia, ut non tam disceret quam doceret. Oremus: Eya ergo advocata nostra etc.
SAEPAE 026. S 61.
Quid ergo dicemus ad haec (Rm 8,31). Solent perfidi Iudaei nobis obicere: Quomodo Iesus vester esse potuit deus, qui sic ut dicitis ignominose mortuus est et suos praecipuos apostolos a dura passione non servavit et custodivit... − In praesenti parte epistolae docet nos apostolus, quod qui diligunt deum maxima bona consequuntur per certitudinem... // ...ideo petimus eius miserationem et non orationem. Rogemus ergo dominum pro venia peccatorum nostrorum. Amen.
SAEPAE 027. S 63.
Ecce sacerdos magnus (Sir 50,1). Quam digne et multa ex obligatione christiana plebs festum beatissimi Augustini celebret inter testimonia sanctorum, istud satis lucide docet... − Ad litteram huius epistolae verba intelleguntur dicta de Simone sacerdote magno filio Oniae, quia et hic praemittitur: Simon Oniae filius sacerdos etc... // ...aut quis tanto studio legat, quanto ille scripsit. Rogemus deum, ut meritis sancti Augustini sit nobis propitius.
SAEPAE 028. S 64.
Memoria iusti in compositione odoris (Sir 49,1). Multi peccatores et abundantes in saecula, qui obtinuerunt divitias per fas et nefas, cupiunt celebrem habere memoriam post suam mortem... − Principium huius epistolae, ut patet etiam ex littera, intellegitur de Iosia rege Iuda. Unde in littera habetur: Memoria Iosiae in compositione etc... // ...hodie ergo hoc festum devote celebremus, ut cum eo aeternis festis interesse mereamur. Amen.
SAEPAE 029. S 65.
Dominus possedit me (Prv 8,22). Non mediocris est hoc sollemnitas quam hodie colit sancta mater ecclesia sed gloriosa et gaudiosa, quia facit nos recolere principia humanae salutis... − Beda et Hrabanus in Glossa: Haec est vox Christi, quae vera est dei patris sapientia, quae ante omnem creaturam ineffabiliter est ex patre genita... // ...clementer largiatur veniam peccatorum praeteritorum et custodiam a futuris Iesus Christus dominus noster, cui laus et gloria per infinita saecula. Amen.
SAEPAE 030. S 65.
Dominus possedit me (Prv 8,22). Gloriosus deus in sanctis suis et admirabilis in maiestate sua licet cunctos suos sanctos magnificet in gloria, illos tamen amplius exaltat et decorat in praemio... − Haec verba ad litteram de Christo increata sapientia sunt intellegenda. Et beatus Athanasius cum ceteris obiecerunt ea Ario haeretico, qui dixit Christum ante Mariam non fuisse coram... // ...ut concessa venia de praeteritis custodiamur a futuris, ut secum et tecum aeternaliter regnare collaudantes mereamur. Amen.
SAEPAE 031. S 65.
Nunc ergo filii audite me (Prv 8,32). Sicut dicit Bernardus in sermone Sollemnem memoriam etc., decet filios ecclesiae sive christianos memoriam sacratissimae virginis sollemniter ut suae matris in suis praecipue festis celebrare... − In hoc verbo primo considerare possumus virginis benedictae ad nos magnam caritatem, quia tamquam pia mater nos vocat et eius filios appellat... // ...ad placandum iram iusti iudicis mundi Christi domini benedicti in saecula. Amen.
SAEPAE 032. S 65.
Nunc ergo filii audite me (Prv 8,32). Pro eo, ut hodie accendamur in devotione ad caelorum reginam, ut in eius festo sibi fidelius et diligentius serviamus ipsam etiam devotius invocemus... − Licet Beda in originali et Glossa exponant totam epistolam de sapientia aeterna, quae est Christus, sicut et per verba ista Arius haereticus, qui dicebat Christum puram creaturam et ante Mariam non fuisse... // ...ut te hodie in tua nativitate digne laudantes aeterna mereamur perfrui gloria. Amen.
SAEPAE 033. S 65.
Beatus homo qui audit me (Prv 8,34). Quam utile sit nobis servire et invocare sanctos, Eliphat loquens ad beatum Iob satis innuit dicens: Voca si est qui respondeat tibi... − In scripturis invenitur duplex beatitudo, qua quis dicitur beatus, scilicet praesentis vitae et gloriae. Beatitudo vitae adhuc est duplex... // ...sentiant omnes hodie tuum iuvamen, quicumque celebrant tuam nativitatem. Amen.
SAEPAE 034. S 66.
Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est (I Cor 118). Secundum quod sanctorum testimonio docemur, in omnibus operibus nostris signo sanctissimae crucis oblivisci non debemus, in quo et ut in vita Quattuor coronatorum legitur... − Sicuti in sanctorum agonibus legitur, duo populi fidem Christi contempserunt, scilicet gentiles philosophi et Iudaei. Gentiles philosophi ideo quia omnium dictorum volebant habere rationem naturalem... // ...salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam tuo pretio redemptam. Amen.
SAEPAE 035. S 67.
Unicuique nostrum data est gratia (Eph 4,7). Si divinam providentiam inspexerimus, per quam regna constituuntur, bella vincuntur, dominationes et servitutes fiunt... − − In hac epistola apostolus specialiter instruit nos, quomodo omnes fideles sint unum corpus Christi mysticum distinctum per multa membra... // ...adulterum fecit et telonarium lucris inhiantem apostolum et evangelistam, ut nullus desperet.
SAEPAE 036. S 67.
Ipse dedit quosdam quidem apostolos (Eph 4,11). Quando reminiscor verborum Christi, quae contra pigrum et tardum famulum protulit propter hoc, quia pecuniam sibi commissam a domino... − Notandum quod Christus sua ascensione adimplere dicitur omnia praevie in epistola per apostolum, omnia scilicet oracula legis et prophetarum de se scripta... // ...ideo non est in arbitrio huius vel illius decimas denegare vel fraudare.
SAEPAE 037. S 70.
Factum est proelium magnum (Apc 12,7). Ex quo sanctorum angelorum festivitatem hodie peragit sancta mater ecclesia, dignum est, ut de ipsis, eorum officio et gloria faciamus parvulum sermonem pro posse nostro... − Notandum quod de duplici proelio exponi solet haec epistola. Unum est proelium, quod a principio creationis mundi et angelorum inter angelos factum est... // ...saepe tamen multi liberantur ex benignitate creatoris.
SAEPAE 038. S 70.
Factum est proelium magnum (Apc 12,7). Merito sancta mater ecclesia sollemne festum facit de sanctis angelis pro eo, quia de nostra salute sunt valde solliciti. Ideo et nobis ministrant... − Supra de duplici pugna et quae a principio creationis angelorum facta est inter angelos bonos et malos et quae hodie fit in ecclesia contra homines per ipsos daemones... // ...pro viribus pugnemus, sic enim coronam aeternam adipiscemur.
SAEPAE 039. S 70.
Factum est proelium magnum (Apc 12,7). Magna in hoc erga nos Dei pietas esse ostenditur, quia ultra alia beneficia etiam sanctos angelos, qui nobis sunt in natura superiores et nobiliores, nobis dedit custodes... − Hodie sancta mater ecclesia commemorat nobis nobilitatem, fortitudinem, sedulitatem, fidelitatem et maximam caritatem et obsequium ad nos, quam habent sancti angeli dei... // ... ut sic protecti vincamus omnes hostes visibiles in terris et invisibiles et per hoc perpetui ipsorum mereamur fieri concives in caelestibus.
SAEPAE 040. S 150.
Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo (cf. Sir 44,16). Quante sint honorandi sacerdotes qui suum officium debite exsequuntur ostendit nobis tam vetus quam novum testamentum... − Ad laudem et gloriam dei et honorem sancti patroni nostri et nostram utilitatem hoc occupato tempore aliqua dicere volui de epistola. Haec verba sumuntur sparsim ex capitulo Ecclesiastici 44 et 45... // ...revocat ad paenitentiam et post hanc vitam concedet aeternam. Amen.
SAEPAE 041. S 110.
Iustum deduxit dominus per vias rectas (Sap 10,10). Satis manifestum est, quantis curis mortales homines in hoc mundo subiciuntur, occupantur in operationibus et fatigantur laboribus... − Haec ad litteram dicuntur de sancto patriarcha Iacob, quem dominus deus mirabiliter custodivit et deduxit postquam Isaac pater eius benedixit eum... // ...nec eos mandatum superiorum vel crudelitas in aliquo excusat in praemissis.
SAEPAE 042. S 78.
Scimus quoniam diligentibus deum (Rm 8,28). Ad Romanos 8 et in hodierna epistola, quae legitur in communi etiam de apostolis, quos merito honorat quilibet christianus. Ipsi enim suis doctrinis et exemplis ad fidem christianam nostros parentes perduxerunt... − Licet misericordiarum domini, quas circa suos electos exercet deus, non est numerus, in hoc tamen praecipue apparet sua misericordia, quia observantibus suum sermonem... // ...et hoc modo gradum gloriae debebant obtinere praedicando et patiendo, ut in sequenti sermone. Igitur etc. Rogemus ergo ipsorum patrocinia etc.
SAEPAE 043. S 78.
Quid ergo dicemus ad haec (Rm 8,31). Quia supra in epistola multa enumeravit beneficia nobis a deo collata ideo, interrogat apostolus, an ista possint a nobis auferri per violentiam... // ...scilicet approbando et dirigendo, ut exponunt doctores sancti.
SAEPAE 044. S 78.
Quid ergo dicemus ad haec (Rm 8,31). Quanto honore sancti sint prosequendi apostoli a nobis, si grati beneficiorum esse volumus, docet nos salvator Matthaei 5 dicens eis: Vos estis lux mundi... − Apostolus postquam in communi descripsit eos, qui cum Christo dei filio regnabunt in aeterna beatitudine, dicit, quod eos praedestinavit vulgariter vorgesehen... // ...hoc tamen potest esse illicitum, cum non est necessitas et temptare deum.
SAEPAE 045. S 79.
Post haec vidi turbam magnam (Apc 7,9). Beatus Bernardus dicit in sermone primo de omnibus sanctis, qui incipit ut sequitur: Festivitas omnium sanctorum hodie celebatur, carissimi... −
In diebus illis ecce ego Iohannes vidi alterum angelum (Apc 7,2). Hoc quidam referunt ad Constantinum imperatorum, qui anno domini 311 accepit imperium ad litteram et sexto imperii sui anno accepit fidem et vere fuit angelus pacis... // ...non mortui laudabunt te domine neque omnes, qui descendunt in infernum.
SAEPAE 046. S 79.
Post haec vidi turbam magnam (Apc 7,9). O quam gloriosa dicta sunt de te, civitas dei. Ideo beatus Augustinus in de beata vita dicit: Si consideremus, quae et quanta sunt, quae nobis promittuntur in caelis... Dum beatus Iohannis evangelista a Domitiano imperatore pessimo ob odium fidei relegatus esset in Patmos insulam deus, revelavit sibi persecutiones, quas passura esset christiana ecclesia... // ...hostiae salutaris immolatio et ieiuniorum observantia.
SAEPAE 047. S 79.
Post haec vidi turbam magnam (Apc 7,9). In hoc mundo quanto quis est de numero magis honestorum civium, potentium et iustorum, tanto merito plus honoratur a ceteris... − Beatus Iohannes evangelista dum propter fidem Christi missus esset a Domitiano imperatore ad Patmos insulam, inter aliam vidit maximam multitudinem caelestium civium... // ...ut a peccatis solvantur, ut aeterna perfruantur requie. Quam nobis concedat pater et filius et spiritus sanctus. Amen.
SAEPAE 048. S 79.
Ecce ego Iohannes vidi alterum angelum (Apc 7,2). Eliphat Themanites, unus ex amicis, Iob videns Iob sanctum virum sic percussum et verba eius, quae dixit maledicendo diei nativitatis suae, immo potius peccato originali... − In hac epistola exprimitur tribulatio ecclesiae sub antichristo, quae erit tanta, quod erit mutatio in ecclesia secundum omnem statum in bonis et in malis... // ...hodie laudandus est deus, ut ad eorum gaudia mereamur pervenire. Omnis ergo spiritus laudet dominum.
SAEPAE 049. S 80.
Audivi vocem de caelo (Apc 14,13). Apostolus volens nos in hac vita multum cautos esse nos admonet 2 Cor. 5 dicens: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi... − Hanc epistolam legit ecclesia in commemorationibus animarum specialiter et similiter hodie, in quo omnium fidelium defunctorum agimus memoriam... // ...ut oratio sua in sinum ipsius convertetur ad salutem animae suae et gloriam dei. Qui est benedictus in saecula.
SAEPAE 050. S 80.
Nolumus vos ignorare fratres (I Th 4,12). Quia hodie sancta mater ecclesia merito gaudet de sanctorum omnium gloria, in qua actu sunt et exspectant nos fieri suos concives... − In missa defunctorum praesens epistola legitur ad consolationem fidelium, ut non nimium contristentur de morte propinquorum suorum ac parentum sicut gentiles faciebant... // ...fecit sibi exsequias XL diebus Gen. ult. et luxit Aegyptus LXX diebus.
SAEPAE 0501. S 135.
Dilectus deo et hominibus (Sir 45,1). Beatus Augustinus in libro de salutaribus documentis loquens de praemio aeternae suae beatitudinis et laboribus, quibus sancti confessores hoc adepti sunt... − Glossa ad litteram exponit hanc epistolam de Moyse, sicut et littera originalis indicat, quia mitis et suavis super omnes, qui morabantur in terra... // ...iustitia nulli nocet ut supra in tertia dubitatione.
SAEPAE 052. S 81.
Statuit illi testamentum sempiternum (Sir 45,8). Licet sanctorum confessorum festa primitiva non observaverit feriando sancta mater ecclesia, ut patet in historia primae institutionis festivitatis omnium sanctorum... − Hanc ultimam partem epistolae, quae de sanctis episcopis legitur, ad litteram scripsit sapiens de Aaron primo sacerdote ipsius synagogae... // ...ut caritatis spiritu sic affluamus invicem etc. Amen.
SAEPAE 053. S 82.
Mulierem fortem quis inveniet (Prv 31,10). Beatus Ambrosius libro de perpetua virginitate Mariae parte secunda dicit: Accusamus plerumque femineum sexum, quod erroris causam invexerit... − Sic est medietas epistolae, quam hodie legit ecclesia in sollemnitate sanctae viduae Elisabeth huius hospitalis matris et apud deum patronae... // ...facite secundum hanc ex divite pauperculam regum ortam ex progenie, ut ipsius gloriae participes esse mereamur.
SAEPAE 054. S 82.
Mulierem fortem quis inveniet (Prv 31,10). Habent homines saeculi hanc consuetudinem, ut libenter audiant pudicarum laudes mulierum et obloquentes abiciunt, et non sine causa quia ipsa mulier est omnium mater... − Audistis, dilectissimi, in anno praecedenti medietatem primam huius epistolae expositam in laudem fortis mulieris, praecipue sanctae patronae huius hospitalis Elisabeth. Hodie de residua parte dicendum est... // ...ne pauperes et peregrini frigore et fame pereant, est multi meriti apud deum.
SAEPAE 055. S 83.
Aemulor vos dei aemulatione (II Cor 11,2). Multi diligunt amicos et sponsas suas propter beneficia carnalia, ut propter aurum, argentum, lapides praetiosos aut propter dotem... − Ambrosius in sua littera habet: Zelans enim vos dei zelo paravi vos uni viro virginem castam assignare Christo. Et idem est, aemulor enim est invidere... // ...Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti. Ora pro nobis.
SAEPAE 056. S 84.
Omne gaudium existimate fratres (Iac 1,2). Sicut in hoc mundo sua gaudia habent boni, ita et mali habent sua gaudia, quidam in simulatione bonitatis qua carent... − − Omnis sacra scriptura, ut dicit Augustinus in libro de salutaribus documentis, ad nostram salutem scripta est, et hoc maxime in nostris auribus intonat... // ...reconciliet deo, pro cuius gloria animam patienter et cum gaudio tradidit in mortem.
SAEPAE 057. S 85.
Confitebor tibi domine (Sir 51,1). Inter alia, quae homo tenetur deo creatori suo, hoc est unum, quod pro beneficiis acceptis reddat sibi gratiarum actiones dicente Augustino in quadam epistola... − Licet in omni statu tam adversitatis quam prosperitatis deus sit laudandus et sibi sint gratiarum actiones reddendae dicente apostolo sententialiter prima Cor. 1: Si manducemus sive bibamus... // ...unde ipsam hodie devote debemus implorare, quatenus iugiter oret pro reatibus supplicum suorum.

Franz Lackner &minus Wien, 24. 5. 2006