SAEV 001. Andreas ap. S 1 (Schneyer-Hödl 333). Ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae (Mt  4,18). Beatus Ambrosius quinto libro super Lucam capitulo septimo volens ostendere quia Christus existens hic in mundo voluit eligere discipulos pauperes et ignobiles dicit: Christus vocavit discipulos suos et elegit duodecim... -- Hic posset quis quaerere, quia Christus vocavit apostolos et praecipue sanctum Andream tam cito. Non enim adhuc legitur, quod aliquid manifestum fecerit miraculum... // ...pro se posuit usque ad mortem animam suam Christo domino ac redemptori nostro. Cui cum patre et spiritu sancto sit benedictio et claritas, honor, laus et gloria per interminabilia saecula. Amen.
SAEV 002. Thomas ap. S 8 (Schneyer-Hödl 334). Quia vidisti me Thoma (Io 20,29). Quamvis omnium sanctorum pretiosa sit mors in conspectu domini et sanctae ecclesiae, praecipue tamen istorum quorum doctrina fulget ecclesia, quorum principatus super nos confortatus... -- Secundum historiam in die paschae Thoma absente intravit Iesus post suam resurrectionem ad suos discipulos alios ianuis clausis et certificavit eos de sua resurrectione... // ...succurre nobis miseris, ne damnemur cum impiis in adventu iudicis. Amen.
SAEV 003. Thomas ap. S 8 (Schneyer-Hödl 335). Ego elegi vos (Io 15,16). Beatus Gregorius homilia 17 super evangelia ostendens quod sanctorum vitam et conversationem debemus diligenter attendere, quia in istis quasi in speculo videmus defectus nostros... -- Beatus Ambrosius super psalmo 43 dicit: Missi sunt sancti apostoli ad gentes et dispersi inter gentes, ut illa dispersione fructus plurimi nascerentur. Sicut enim Christus granum in terram cecidit... // ...ut dicit Damascenus in quarto libro De sanctis imaginibus, ideo potius essent dimittendae etc.
SAEV 004. Purificatio BMV. S 21 (Schneyer-Hödl 336). Postquam impleti sunt dies purgationis (Lc 2,22). Si diligenter huius diei sollemnitatem perspexerimus, videmus quantis honoribus quantisque praerogativis haec dies digne celebratur et celebranda devotius suscipitur. Instruimur enim, unde haec festivitas sumpsit exordium... -- Pro intellectu istius notandum, quod in veteri lege circa parvulos Iudaeorum noviter natos duo fiebant in templo. Unum erat generale omnibus, quia pro filio nato vel filia expletis diebus purgationis... // ...qui totum tenet mundum et humilem matrem esse cognoscit, quae se nescit uxorem. Rogemus ergo.
SAEV 005. Purificatio BMV. S 21 (Schneyer-Hödl 337). Postquam impleti sunt dies purgationis (Lc 2,22). Humilitas, quomodo sit utilis multumque grata deo, deducit Ambrosius super Beati immaculati exemplo David, quem dum dominus in populo suo propter suam superbiam percutere vellet... -- Glossa: Id est Mariae secundum legem Moysi. Satis miranda res videtur, quando de tanta humilitate virginis fit mentio in publicis sermonibus, scilicet quod fuit corde humilis... // ...et sit in nobis in conscientia nostra simplicitas et humilitas puerilis ut ostendit Bernhardus sermone 3 praesentis festivitatis.
SAEV 006. Purificatio BMV. S 21 (Schneyer-Hödl 338). Postquam impleti sunt dies purgationis (Lc 2,22). Beatus Bernhardus considerans huius sacratissimae sollemnitatis magnitudinem volens nos spiritualiter ad dignam ipsius celebrationem invitare sermone secundo praesentis festivitatis dicitur exordiens ut sequitur... -- Levitici 12 describitur lex purgationis mulierum, ubi habetur quod mulier, quae per semen virile peperisset masculum, immunda esset septem diebus et separata a consortio hominum... // ...quia sibi placuit, ut tamquam grati et veri filii suae intersitis hodiernae festivitati. Amen.
SAEV 007. Cathedra s. Petri. S 24 (Schneyer-Hödl 340). Misit Iesus duodecim discipulos suos (Mt 10,5). Augustinus 18 De civitate Dei assignans causam, quare Christus non elegit doctos et potentes et divites discipulos, dicit: Elegit Christus hos discipulos, quos et apostolos nominavit humiliter natos, inhonoratos, illiteratos ... -- Ex quo omnis manisfestatio spiritus datur ad utilitatem, ut dicit apostolus ad Ephesios 4, mittit eos, ut potestatem ad aliorum utilitatem exsequantur. Nam, ut dicit Chrysostomus in homilia, postquam apostoli viderunt Christum mortuos suscitantem... // ...accipiant sustentationem necessitatis a populo mercedem dispensationis a domino etc.
SAEV 008. Cathedra s. Petri. S 24 (Schneyer-Hödl 339). Surgens Petrus in medio fratrum (Act 1,15). Apostolus dicit ad Romanos 15: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarm spem habeamus. Quasi diceret: Omnia contenta in sacra scriptura de Christo et sanctis eius... -- Sanctus Petrus sciens quod omne peccatum ad undenarium numerum pertinet, qui enim perverse agit, praecepta decalogi transit. Ideo Petrus timebat numerum apostolorum undenario numero permanere... // ...Extra de sortilegiis in peccatis imponendis vel probandis ut patet ibidem etc.
SAEV 009. Annuntiatio BMV. S 28 (Schneyer-Hödl 341). Missus est angelus Gabriel (Lc 1,26). Praesentis sollemnitatis, quae nostrae salutis et redemptionis est exordium, inter ceteras festivitates totius anni dignitatem et praeeminentiam nobis non modo persona mittens quam nuntii magnitudo sed etiam dignitas virginis, ad quam fit missio, una cum causa valde ostenduntur... -- Misericors pater volens humanum genus a lapsu suo, quo cecidit per primum Adam reparare, per secundum Adam Christum dominum eodem modo et eodem ordine voluit reparare, quo novit cecidisse... // ...soli Mariae haec salutatio servabitur.
SAEV 010. Annuntiatio BMV. S 28 (Schneyer-Hödl 342). Missus est angelus Gabriel (Lc 1,26). Dignum est, fratres carissimi, ut fideles Christi diligentius consideremus, quanta sit hodierna sollemnitas. Et certe hoc facto inveniemus, quod ipsa est dies, quam fecit singulariter et ab aeterno providit creandam ad salutem scilicet hominis... -- Historia nativitatis Christi habetur Michaeae 5: Et tu Betlehem etc. et Isaiae 7. Natus est autem a matre plena gratia secundum quod dicit Richardus de Mediavilla distinctione 13 tertii et doctores communiter ibidem. Triplex est plenitudo gratiae... // ...id est sanctus sanctorum nuntiatur esse venturus.
SAEV 011. Philippus et Iacobus ap. S 32 (Schneyer-Hödl 343). Non turbetur cor vestrum (Io 14,1). In scripturis sanctis inter cetera, quae praeparant hominem ad dei amicitiam, est frequens auditio mandatorum ipsius, sicut et ipse dicit Lucae 11: Beati qui audiunt verbum dei et custodiunt illud. Super quo Glossa Bedae dicit: Non solum laudanda est Maria... -- In istis tanguntur tria. Primo consolatio discipulorum, secundo robur et fundamentum consolationis ostendens suam divinitatem, tertio praemium, quando dicit: In domo patris mei mansiones multae sunt... // ...ut imaginatur Guilelmus Parisiensis in libro suo de universo.
SAEV 012. Corpus Christi. T 41/5 (Schneyer-Hödl 344). Caro mea vere est cibus (Io 6,56). Christus dominus suae passionis et infiniti amoris volens nobis relinquere memoriale, sciens se per mortem a suis fidelibus discessurum et tandem post suam gloriosam resurrectionem in caelum ascensurum reliquit hic donaria non auri et argenti... -- Cum dominus Iesus fecisset miraculum, ut de quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus satiasset quinque milia hominum et ipse fugisset in montem, quando eum volebant constituere regem... // ...et fiat pulsus et celebrentur divina etc.
SAEV 013. Corpus Christi. T 41/5 (Schneyer-Hödl 345). Ego enim accepi a domino (I Cor 11,23). In hodierna festivitate merito gaudet plebs fidelis recogitans se tante a deo prae cunctis generationibus sic exaltatam, a deo sic nobilitatam, sic dignificatam, quod ipsa meretur habere dei sui non solum praesentiam per inspirationem bonorum... -- Constat ex dictis apostoli ad Galatas primo, quod Paulus non fuit Christi discipulus, dum hic conversabatur in terris. Sed post Christi ascensionem fuit mirabiliter conversus, ut ipse de se testatur... // ...Expone hic indulgentias Urbani IV, Martini V et Eugeni moderni IV... de digna autem susceptione huius venerabilis sacramenti eucharistiae vide in sermonibus de tempore in die cenae etc. Rogemus ergo dominum.    
SAEV 014. Iohannes Baptista. S 44 (Schneyer-Hödl 346). Elizabeth impletum est tempus pariendi (Lc 1,57). Caelestis imperator, antequam nos visitaret humanitatem assumendo, prius per sanctos prophetas praedicare voluit varie, qui ipsum venturum praedixerunt in carnem. Inter quos ultimo loco reservavit sanctissimum Iohannem... -- Ista Elizabeth erat de filiabus Aaron sicut et Zacharias, scilicet vir eius, Lucae primo. Non enim permittebatur quis de alia tribu uxorem ducere, sed de tribu sua. Secundo quia ambo iusti... // ...totius medius trinitatis. Ecce quanta eius laus etc.
SAEV 015. Petrus et Paulus ap. S 46 (Schneyer-Hödl 347). Venit Iesus in partes Caesareae Philippi (Mt 16,13). Geminata et duplex hodierna festivitatis laetitia, quae de beatissimorum apostolorum Petri et Pauli natalicio ac glorificatione procedit, nos hodie christianos congrue monere debet, ut praecipua ipsorum merita, quibus ad tantam gloriam provecti sunt... -- Secundum Bedam in homilia et magistrum in historiis Philippus frater Herodis Antipae tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis in termino Iudaeae septemtrionali constituit civitatem et ampliavit eam, quam vocavit Caesaream Philippi... // ...secura mente sibi servientes ipsorum coheredes effici mereamur praestante domino nostro Iesu Christo. Qui cum patre in unitate spiritus sancti vivit et regnat benedictus in saecula.
SAEV 016. Petrus et Paulus. S 46 (Schneyer-Hödl 348). Fecit Deus duo luminaria magna (Gn 1,16). Quod Deus vera sit mirabilis in operibus suis docemur ex scriptura sacra et etiam ex sapientissima institutione creaturarum in isto mundo. Ex scriptura enim quia ista dicit ipsum mirabilem in maiestate et facientem prodigia... -- Notandum quod ad litteram deus fecit duo luminaria magna, scilicet solem et lunam, et posuit ea in firmamento caeli. Et vocantur magna, non quod sunt aliis stellis maiora... // ...et opere impleverunt, ut patet ex eorum legendis etc. Rogemus ergo dominum.
SAEV 017. Visitatio BMV. S 145 (Schneyer-Hödl 349). Exsurgens Maria abiit in montana (Lc 139). Post tot festa virginis gloriosae, quae per anni circulum festivat ecclesia, etiam hoc visitationis Elisabeth festum in honorem etiam fideles nostri temporis superaddiderunt auctoritate Urbani VI et Bonifatii IX... -- Non decuit tantum miraculum novum, quod dominus fecit super terram, occulte in occulto remanere, scilicet quia deus factus esset homo, sed congruum erat, ut etiam approbaretur humano testimonio per Elisabeth et Zachariam... // ...ut dicit magister historiarum scribi in libro iustorum etc. Rogemus ergo dominum deum etc.
SAEV 018. Maria Magdalena. S 49 (Schneyer-Hödl 350). Rogabat Iesum quidam phariseus (Lc 7,36). Quod omnis terra plena sit misericordia domini, qui solem suae misericordiae et gratiae facit oriri super iustos et iniustos, praecipue tamen qui post lapsum in gravia peccata per veram paenitentiam revertuntur... -- Pro intellectu primae partis evangelii notandum, quod Christus legitur in multis locis manducasse et propter diversas causas, primo cum publicanis et peccatoribus, ut eos ad paenitentiam provocaret, ut patet Lucae 5 et Matthaei 9... // ...secundum vero est peccatum ex dictis etc. Rogemus ergo dominum deum.
SAEV 019. Iacobus ap. S 50 (Schneyer-Hödl 351). Sedere autem ad dexteram meam (Mt 20,23). Magna nobis dominus et sancti eius sollicitudine vitam sanctam amplexari suadet, peccata fugere, precibus insistere iubet, quia et peccantibus veniam promittit, si toto corde reversi fuerint... -- Pro intellectu notandum secundum Nicolaum de Lyra, quod Iudaei aestimabant messiam per prophetas promissum regnaturum temporaliter in Ierusalem et quod regnum ablatum eis per Romanos per ipsum esset ipsis restituendum ... // ...quinto ut plurium orationibus quandoque impetratur, quod unus oratione non imetraretur. Unde apostolus: Impossibile est preces multorum non exaudiri. Rogemus.
SAEV 020. Iacobus ap. S 50 (Schneyer-Hödl 352). Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedaei (Mt 20,20). Duo sunt, quae multos faciunt cadere in gravia peccata et eos qui ceciderunt tenent, ne ab eisdem resurgant, scilicet nimia confidentia de dei misericordia, sicut Adam contigit, qui se fidebat dilectum a deo... -- Dominus dixerat Matthaei 20: Ecce ascendimus Ierosolymam et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum... // ...ob idem capite caesus est, ut patet Actuum 12, et Petrus captus, ut patet ibidem. Rogemus ergo etc.
SAEV 021. Inventio s. Stephani. S 53 (Schneyer-Hödl 353). Dixit Iesus turbis Iudeorum (Mt 23,34). Multi sunt homines in mundo, qui postquam patiuntur parvas adversitates, fiunt impatientes et murmurant contra deum dicentes: Deus mei oblitus est. Alii vero dicunt: Quid tibi domine feci, quod me sic flagellare permittas... -- Postquam salvator Matthaei 23 multa vae praedixit contra scribas et pharisaeos hypocritas filios eorum, qui prophetas occiderunt, in fine concludit: Genimina, id est progenies, viperarum, quoad imitationem malitiae eorum... // ...et sic beato Laurentio in eodem mausoleo iunctus etc.
SAEV 022. Inventio s. Stephani. S 53 (Schneyer-Hödl 354). Stephanus plenus gratia et virtute (Act 6,8). Quamvis omnium sanctorum martyrum festivitates digne recolat ecclesia in diversis terris et ecclesiis, tamen multum decens est, quod istorum martyrum natalis dies et festus festive in spirituali laetitia agatur, quorum corpus in nostris possidemus terris aut ecclesiis... -- Quando verba praesentia recte attendimus beatus Lucas evangelista in eis commendat principaliter ex tribus protomartyrem nostrum beatum Stephanum, primo ex plenitudine gratiae, quam habuit bene operando virtuosa opera faciendo... // ...respondet Nicolaus de Lyra et habetur in epistolis de sanctis. Ibidem vide etc. Rogemus ergo dominum deum.
SAEV 023. Inventio s. Stephani. S 53 (Schneyer-Hödl 355). Elegerunt Stephanum mirum plenum fide (Act 6,5). Quante sit appretiabilis vera fides docet Bernardus sermone 77 super Cantica dicens: Quid non inveniat fides, attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, apprehendit novissima... -- Aliquis forte posset dicere: Qui sunt isti qui elegerunt Stephanum et ubi et quae fuit causa suae electionis? Horum responsio patet Actuum 6. Crescente multitudine christianorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos... // ...si putantur finaliter mali sed sub conditione etc.
SAEV 024. Laurentius. S 56 (Schneyer-Hödl 356). Amen, dico vobis: Nisi granum frumenti (Io 12,24). Si clarius respicimus homines in mundo conversantes, videmus mirabiles reproborum et bonorum pugnas ad invicem, in quibus hii a iuventute perdere incipiunt animas suas, quos describit Anselmus in libro suo de libero arbitro... -- Nisi granum frumenti (Io 12,24). Iohannis 12 habetur, quod modicum ante Christi passionem gentiles Galilaei audientes de miraculis Christi venerunt ad Philippum rogantes, quatenus per ipsum possent Iesum videre... // ...et amore Christi calefacti die iudicii non timere etc. Rogemus.
SAEV 025. Assumptio BMV. S 59 (Schneyer-Hödl 357). Omnis qui se exaltat humiliabitur (Lc 18,14). Quante omnipotens Deus praesumptionem et super alios sui erectionem indignam odiat et despectui habeat, plane verba proposita exprimunt. Propter illud vitium namque saepe sanctos viros in magna et gravia delicta deus prolabi permisit... -- Quando contraria simul ponuntur, tunc quodlibet eorum notius erit. Ideo primo dicendum est de speciebus praesumptionis, quibus homo meretur exaltari, humiliari et deici... // ...ut praesens tempus in tranquillitate mentis et corporis transeamus, ut dilectum tuum filium in fine saeculorum laeti videre mereamur. Amen.
SAEV 026. Assumptio BMV. S 59 (Schneyer-Hödl 358). Intravit Iesus in quoddam castellum (Lc 10,38). Hodie in sollemnitate maxima nostrae patronae virginis Mariae caelorum reginae et mundi dominae decenter aliquid loqui de eius virtutibus et gloria, quam hodie in eius recessu ab hoc saeculo nequam et assumptione in caelum assecuta est... -- Dum Iesus ascendisset a Nazareth in Iudaeam, intravit in quoddam castellum, cuius nomen hic tacetur, sed Iohannis 12 capitulo vocat ipsum Bethaniam, ut dicit Origenes... // ...in aeterna vita contemplativa aeterna tecum perfrui gloria. Amen.
SAEV 027. Assumtpio BMV. S 59 (Schneyer-Hödl 359). Mariam optimam partem elegit (Lc 10,42). Sicut sancta mater ecclesia in exultatione et gaudio consuevit festa virginis gloriosissimae caelorum reginae celebrare, ita et quilibet eius festa merito devotius honorat, qui se christianum nominat... -- Intravit Iesus in quoddam castellum... (Lc 10,38) Licet praesens evangelium in nullo pertineat ad virginem benedictam quoad sensum litteralem, specialiter tamen pertinet ad eam quantum ad mysterium. Ipsa enim est castellum... // ...te collaudare mereamur cum filio tuo d.n.I.C. Qui vivit...
SAEV 028. Assumptio BMV. S 59 (Schneyer-Hödl 360). Intravit Iesus in quoddam castellum (Lc 10,38). Per totum annum plurimorum sanctorum natalicia celebravimus, ut eorum vitam et virtutes nobis imitabiles sequamur et sic eorum meritis participes efficiamur. Unde et pretiosas ipsorum in conspectu domini mortes veneramur... -- Secundum ordinem litterae constat fuisse duas sorores multum religiosas, scilicet Mariam Magdalenam, de qua Christus eicerat septem daemonia, Lucae 7, et Martham, quam a profluvio sanguinis curavit dominus... // ...propitiatrix semper nobis esto apud filium tuum dominum et salvatorem nostrum. Cui sit honor, laus et gloria cum aeterno patre...
SAEV 029. Bartholomaeus ap. S 61 Schneyer-Hödl 361). Facta est contentio inter discipulos Iesu (Lc 22,24). Valde congrue et rationabiliter sanctae matris ecclesiae filii in sanctorum obitu laetantur, quia pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, ut in Psalmo 115 dicitur. Turpe enim est apud homines more furum et latronum mori... -- Historia praesentis evangelii facta legitur in ultima cena domini, in qua primo evangelista ponit occasionem, quare dominus monuit discipulos, ut scilicet non superbirent... // ...et praecipue sancti Bartholomaei habentes alimenta et vestitum contenti simus. Rogemus.
SAEV 030. Augustinus ep. S 63 (Schneyer-Hödl 362). Sint lumbi vestri praecincti (Lc 12,35). Quante beatus Augustinus sit honorandus quantumque deus pro eo, quia talem doctorem meruit habere ecclesia, qui post apostolos obscura in fide fecit clara et pervia... -- Secundum Glossam dominus Lucae 12 praecedenter invitavit discipulos ad contemptum mundi, cum dicebat: Facite vobis sacculos, qui non veterascunt... // ...quia eorum dignitas alta est et sunt vicarii Christi. Rogemus omnipotentem Deum pro gratia haec imitandi et faciendi. Amen.
SAEV 031. Augustinus ep. S 63 (Schenyer-Hödl 363). Sint lumbi vestri praecincti (Lc 12,35). In festivitatibus sanctorum considerare debemus vigilanter tria secundum quod dicit Bernardus in sermone de vigilia pentecostes, scilicet auxilium sancti, exemplum eius, confusionem nostram... -- Praesens evangelium loquitur specialiter de exspectatione futuri iudicii post mortem, praecipue in quo fideles, qui nunc conculcantur et deprimuntur et varie temptantur, honorabuntur... // ...hoc est, quod dicitur: In manibus vestris, id est in operibus bonis etc. Rogemus.
SAEV 032. Nativitas BMV. S 65 (Schenyer-Hödl 364). In me gratia omnis vitae et veritatis (Sir 24,25). Haec verba sapiens loquitur de sapientia increata scilicet filio in divinis. Secundum doctores et observantiam ecclesiae totum istud sicut et illud capitulum exponi potest die virgine benedicta... -- Hieronymus in epistola et sermone ad Paulam et Eustochium postquam aliquas virtutes et privilegia virginis enumeravit, concludit de ea: Habetis namque sponsum virginitatis et castitatis amatorem... // ...sanctis obtineas virgo precantibus pacis praesidium etc.
SAEV 033. Nativitas BMV. S 65 (Schneyer-Hödl 365). Liber generationis Iesu Christi (Mt 1,1). Hodie nobis illuxit, dilectissimi, iocunda festivitas et omni suavitate plena, in qua nobis ad memoriam reducitur, quomodo egressa est nobis virga de radice Iesse virgo beata... -- Hoc evangelium licet principaliter ostendat Christi temporalem generationem et secundum carnem, quam assumpsit de virgine Maria ex semine David, tamen propter ultimam particulam scilicet virum Mariae Ioseph... // ...quia commiscuit tria sata Lucae 11 deitatem, carnem et animam. Rogemus ergo dominum.
SAEV 034. Nativitas BMV. S65 (Schneyer-Hödl 366). Iacob autem genuit Ioseph (Mt 1,16). Sacra scriptura testatur et fides confitetur catholica primum nostrum parentem conditum esse ad imaginem et similitudinem dei rectum scientia et virtutibus ornatum, gloria et honore in paradiso terrestri coronatum... -- Apostolus prima ad Timotheum primo docet quod non est intendendum fabulis et genealogiis interminatis, id est generationibus, quae non habent terminum, quae magis faciunt quaestionem quam aedificationem in fide... // ...patrocinium dulce diutine nobis atque beati regni dona perennia. Amen etc.
SAEV 035. Nativitas BMV. S 65 (Schneyer-Hödl 367). Beati qui custodiant vias meas (Prv 8,32). Ex quo nobis adhuc in ista via peregrinantibus praecipit dominus per prophetam, quod ipsum laudemus in sanctis suis, hinc congruit, ut de quanto scimus aliquem sanctum esse maiorem et magis dilectum debeamus laudare... -- Et quia viae alicuius convenienter vocantur eius conversatio et vita et habitudo ad se et ad alios, ideo si debite consideramus, quilibet homo in mundo habet tres vias, prima est ortus, id est nativitas et ingressus ad hunc mundum... // ...ita superfluitatem significant, ut dicit sanctus Thomas in quarto distinctione 24 etc. Rogemus ergo dominum.
SAEV 036. Matthaeus ap. S 67 (Schneyer-Hödl 368). Vidit Iesus hominem sedentem in teloneo (Mt 9,9). Sanctorum apostolorum praecipue colit festivitates sancta mater ecclesia, ut ipsorum omnibus adiuvemur vel ipsorum vita excitati ipsos imitemur. Unde dicit Isidorus libro primo de genere officiorum: Festivitates apostolorum... -- Glossa Chrysostomi in homiliario: Cum Christus fecisset miraculum solo verbo, scilicet curando paralyticum iacentem in lecto, ut patet Matthaei 9, non permansit in eodem loco, ne Iudaeorum zelum accenderet ampliorem... // ...quod ab eis desistendum putemus etc. Rogemus.
SAEV 037. Matthaeus ap. S 67 (Schneyer-Hödl 369). Vidit Iesus hominem sedentem in teloneo (Mt 9). Hodie quia beati Matthaei apostoli et evangelistae sollemnitatem agimus, forte quare ipse dicatur evangelista, quis posset dubitare. Quibus statim respondeo, quod ab evangelio vocatur quis evangelista, quod per ipsum vel scriptum... -- Matthaei 9 habetur quod Iesus paralytico sibi ad curandum adducto dixit: Fili confide remittuntur tibi peccata tua. Et cum de hoc scribae scandalizarentur mala cogitantes et ipsum blasphemare putantes... // ...hic servire valeamus per gratiam et secum conregnare mereamur per gloriam. Amen.
SAEV 038. Michael et angeli. S 70 (Schneyer-Hödl 370). Accesserunt discipuli ad Iesum (Mt 18,1). Licet manifeste pateat, quod propter ultimam clausulam praesentis evangelii de festivitate hodiernae beati Michaelis et omnium angelorum merito legitur, tamen simplicium possint moveri animi, quare residua pars legatur... -- Secundum Chrysostomum super Mattheum homilia, quod dominus didragma, id est duos denarios, postulatus solvere, quod ipsum pro redemptione animae et corporis fuit constitutum solvi... // ...quia veritas iustitiae est in periculo. Plura de hac materia dixi in epistolis. Rogemus ergo dominum.
SAEV 039. Michael et angeli. S 70 (Schneyer-Hödl 372). Accesserunt discipuli ad Iesum (Mt 18,1). Merito hodie memoriam agimus sanctorum angelorum praecipue tamen beati Michaelis, qui specialis custos est ecclesiae, sicut olim fuit princeps synagogae, ut patet Danielis 10... -- Matthaei 17 habetur, quod dominus Iesus solvit tributum Herodianis pro se et Petro per staterem, id est per denarium duarum dragmarum, ut vult Glossa, ne eos scandalizaret, quia ad solutionem istius tributi non tenebatur... // ...ut eorum adiutorio gloriam consequamur cum ipsis. Amen. Rogemus ergo dominum etc.
SAEV 040. Michael et angeli. S 70 (Schneyer-Hödl 371). Videte ne contemnatis unum ex his pusillis (Mt 18,10). Patet, quod satis commune est, quod alti et potentes contemnunt pauperes. Et tamen praeceptum esse constat: Diliges proximum sicut te ipsum, Matthaei 22. Unde Augustinus super Psalmo 11: Proximum omnem hominem oportet intellegi... -- Hieronymus super Mattheum: Supra dixerat dominus per manum et pedem et oculum omnes propinquitates et necessitudines, quae scandalum facere poterant, amputandas... // ...reversio autem Raphaelis intellegitur ad invisibilitatem sicut missio ad visibilitatem etc. Rogemus ergo dominum.
SAEV 041. Colomannus. S 110 (Schneyer-Hödl 373). Si quis vult post me venire (Mt 16,24). Congruum est, dilectissimi, in hodierna festivitate beati Colomanni nostri patriaeque nostrae scilicet Austriae patroni specialiter deo devotos esse et sibi gratias agere, quia ultimis terrae finibus Hiberniae nobis destinavit amicum suum... -- Loco et capitulo ubi supra dicitur, quod Iesus incepit ostendere discipulis suis, quia oporteret eum Ierosolymam ire et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere... // ...et protegimur et custodimur in adversis. Rogemus.
SAEV 042. Omnes sancti. S 79 (Schneyer-Hödl 374). Gaudete et exsultate (Mt 5,12). Ex quo quasi omnium naturalis est appetitus habere sapientiam, divitias et ut dicit Augustinus 13 de trinitate capitulo quinto: Ipsam beatitudinem omnes appetunt sine terrore in pace et securitate... -- Notandum quod licet tantum gaudium sit hodie omnibus sanctis, quod non potest exprimi voce humana nec concipi corde nec percipi aure, ut dicitur prima ad Corinthios secundo: Oculus non vidit nec auris audivit... // ...quod paucam vel nullam de parentibus habent memoriam. Rogemus ergo dominum.
SAEV 043. Omnes sancti. S 79 (Schneyer-Hödl 375). Videns Iesus turbas (Mt 5,1). Quamvis dominus praecipiat nobis ipsum laudare in sanctis suis, id est quando attendimus ipsorum perfectam vitam, ipsorum contra hostes victoriam dei adiutorio obtentam, quod tunc ex isto ipsum laudemus et glorificemus... -- Glossa: Ascendit Iesus in montem utpote altiora praecepta daturus. In hoc monte novum testamentum in cordibus fidelium scribit incipiens a beatitudine, qui vetus in monte Sinai dedit a terrore incipiens... // ...qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum etc. Rogemus ergo dominum.
SAEV 043. Commemoratio omnium animarum. S 80 (Schneyer-Hödl 376). Miseremini mei (Iob 19,21). Ex quo sanctorum dicta testantur et experientia, quod nihil tantum abstrahit a peccato et convertit ad deum et bene operari facit quam mortis cogitatio, ut patet Ecclesiastici septimo: Et post mortem pro peccatis gravis afflictio... -- Verba ista sunt beati Iob ad amicos suos. Sed ecclesia decantat ea in vigiliis et commemoratione animarum et praecipue iustarum in poenis purgatorii existentium clamantium ad fideles et praecipue ad ipsorum cognatos et beneficos... // ...qui sine ratione purgatorium negavit. Rogemus ergo dominum deum.
SAEV 044. Commemoratio omnium animarum. S 80. Miseremini mei (Iob 19,21). In istis verbis tangit magnum desiderium, quod unaquaeque anima in purgatorio ad hoc quod vivi suffragenter ei tot ab acerbissimis poenis purgatorii eo sero et cras mane agat commemorationem animarum omnium fidelium defunctorum (sic !). Ideo proposui de verbis praeassumtpis aliquid dicere... // ...scilicet supra eum pax vestra, sin autem non ad vos revertetur et hoc satis dictum est de tertio etc.





Als Grundlage für die Erstellung der obigen Initienliste der Sermones wurde Klosterneuburg, Stiftsbibliothek, Cod. 405, 1r-203v herangezogen. Zur Kontrolle und Korrektur wurden weiters benützt: Klosterneuburg, Stiftsbibliothek, Cod. 399, 184r-285v (unvollständig); Wien, Österreichische Nationalbibliothek, Cod. 3725, 2r-263r; 3733, 1r-199r; 3888, 1r-185v und 4811, 202r-357v. Der Sermo SAEV 044 findet sich in den genannten Codices nur in Klosterneuburg, Stiftsbibliothek, Cod. 405.
Die in Klammern angeführten Schneyer-Hödl-Nummern beziehen sich auf: Repertorium der lateinischen Sermones des Mittelalters für die Zeit von 1350-1500. Nach Vorarbeiten von J. B. Schneyer herausgegeben von L. Hödl und W. Knoch, Ruhr-Universität Bochum. CD-ROM Edition. Münster:Aschenfdorff, 2001. ISBN 3-402-03144-2.


Letzte Korrektur: 5. August 2003